RIPARIENSES

RIPARIENSES
RIPARIENSES
apud Fl. Vopisc. in Aureliano, c. 38. Hi (nempe Monetarii) compressi sunt septem milibus Hiberorum, Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interrempiis: Aliter Ripenses, milites dicti sunt, apud Romanos, qui in ripa per cuneos dispositi eam tuebantur; Sicut Castriani seu Castriciani, qui in praesidio castrorum erant per limites exstructorum. Untrorumque etiam meminit, l. 18. Cod. Theod. dere milit. Praeter hos Lembarii erant, milites scil. classici, quilusoriis navibus huc illuc ferri ac tuta a praedonibus flumina praestare solebant. De Lembariis et Ripariensibus vel etiam Castrianis, intellexit auctor Panegyrici Constantino dicti, per haec verba: Cum tamen haec tu magis ad gloriam Imperii tui et ornatum limitis facias, quam ad facultatem quoties velis in hostem transeundi, quippe cum totus armatis navibus Rhenus instructus sit, et ripis omnibus usque ad Oceanum dispositus miles immineat. Fuêre autem Riparienses hi milites minoris dignitatis, quam Comitatenses, quibus etiam opponuntur. Vide legem ult. Cod. Theod. de re Mil. et Iac. Godofredum ad illam; nec non Salmas. ad Vopisc. d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Riparienses — (lat.), die in der späteren Kaiserzeit an der Donau stationirten römischen Soldaten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Valente — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar al autor princ …   Wikipedia Español

  • Dacians — See also: Dacia, Getae, and Thracians Statues of Dacians surmounting the Arch of Constantine[1] (i.e. southern side, left) The Dacians (Latin …   Wikipedia

  • Limitanei — Ein limitaneus des späten 3. Jahrhunderts n. Chr. (Amateur Rekonstruktion) Die Limitanei (lateinisch „Grenzer“) genannten Einheiten bildeten zusammen mit den Comitatenses das römische spätantike Heer. Sie wurden im Gegensatz zu den Comitatenses… …   Deutsch Wikipedia

  • Historia de la estructura del ejército romano — Estatua ecuestre del emperador Marco Aurelio. Museos Capitolinos, Roma. La historia …   Wikipedia Español

  • Legion — (lat. legio), in Rom ursprünglich Benennung der Gesamtheit des Heeres, später der Hauptabteilungen. Unter Romulus betrug das Heer angeblich 300 Reiter (celeres) als Kern und 3000 Fußsoldaten (milites) unter je 3 Tribuni celerum und militum, je… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • LUSORIAE — apud Flav. Vopisc. in Bonoso, Hic idem quum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit Imperium: naves sunt, quae in Rheno semper instructae habe bantur et patatae ad arcendos barbororum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”